Sei in: Mondi medievali ® SiRe Ut... FaMi Re


SIRE UT... FAMI RE!

Musiche di re e di cialtroni

a cura di Olimpia Amati


pag. 1 - pag. 2 - pag. 3


Premessa - Le origini, la storia e i perché della danza macabra - L'Ankou e la leggenda bretone - La danza - Ad mortem festinamus - L’angolo dell’ascolto


Fig. 7. Ad mortem festinamus.

 

AD MORTEM FESTINAMUS

(Libre Vermell de Monserrat, 1399 circa)

TORNADA:

Ad morte festinamus

Peccare desistamus.

 

1-Scribere proposui

de contempu mundano

ut degentes seculi

non mulcentur in vano.

Iam est hora surgere

A sompno mortis pravo.

 

2-Vita brevis breviter

in brevi finietur

mors venit velociter

quae neminem veretur.

Omnia mors perimit

et nulli miseretur.

 

3-Ni conversus fueris

et sicut puer factus,

et vitam mutaveris

in meliores actus,

intrare non poteris

regnum Dei beatus.

 

4-Tuba cum sonuerit,

dies erit estrema

et iudex advenerit,

vocabit sempiterna

electos in patria

prescitos ad inferna.

 

5-Quam felices fuerint

qui cum Christo regnabunt,

facie ad faciem

sic eum spectabunt,

Sanctus, sanctus Dominus

Sabaoth conclamabunt.

 

6-Et quam tristes fuerint

qui eternae peribunt,

pene non deficient

nec propter has obibunt.

Heu, heu, miseri,

nunquam inde exibunt.

 

7-Cuncti reges seculi

et in mundo magnates

advertant et clerici

omnesque potestates:

fiant velut parvuli,

dimittant vanitates.

 

8-Heu frates carissimi,

si digne contempiemus

passionem Domini,

amara et si flemus,

ut pupillam oculi

servabit ne peccemus.

 

9-Alma Virgo Virginum,

in caelis coronata

apud tuum filium

sis nobis advocata.

Et post hoc exilium

occurrens mediata.

 

10-Vile cadaver eris:

cur non peccare vereris?

Cur  intumescere quaeris?

Ut quid pecuniam quaeris?

Quid veges pomposas geris?

Cur non paenitens confiteris?

Contra proximum non laeteris?


L’ANGOLO DELL’ASCOLTO

Clicca sul pulsante per ascoltare 

  Ad mortem festinamus.

Clicca sul pulsante per il brano in formato pdf 

  Ad mortem festinamus.


©2003 Olimpia Amati

 


  indietro   su Indice Home